- ZENO Cittieus
- ZENO Cittieusde quo Cicer. in Orat. Zeno quidem ille, inquit, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstraresolebat, quid inter has artes interesset. Nam cum compresserat digitos, pugnumque fecerat, Diaelecticam aiebat eiusmodi esse; cum autem diduxerat, et manum dilataverat, palmae illius similem eloquentiam esse dicebat. Idem cum priore. Fuit alius eiusdem nominis Philosopus Epicureus, Ciceronis synchronus, cuius meminit Cicer. l. 1. de Finibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.